previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [37] in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis1 quasi naturam notant, ut hiemps, ut [p. 3012] aestas, aut2 anni3 tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae. [38] iam facta et eventus aut consili sunt 38 aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam4 putatum est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur5 ex singulis coniectura capienda. [39] est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus6 titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum7, aliorum quid quod8 sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum. [40] veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.

1 temporis vulg.: temporibus P

2 ver aestas autumnus codd. dett.

3 aut anni vutg.: ut anni P

4 quam P: ac codd. dett.

5 agitur P

6 auditus vulg.: eiulatus cod. Vit. corr.

7 eorum vulg.: et eorum codd. dett.: an corporis? Friedrich

8 aliorum quid quod p: aliorum quidquid P: aliquid quod vulg.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: